Insula
— Durobrivae, aio, ubinam ?
— In Britannia, inquit, ut scis.
— Pro certo de Britannia nihil scio. Perdiune aderis ?
— Aderimus, cara uxor, donec imperator me alias mittet.
— Num Romae manebo ?
— Non manebis.
— Hem. Et Decima Pollia ? Paelex tua Romae manebit ?
Ecastor ! Hoc rixam suscitavit. In fine ex atria paene cucurrit, tonitruans sicut Typhoeus iratus, et usque ad vesperem non revenit. Fortasse in bracchia Decimae fugaverat, fortasse in cubitum alii scorti, non refert. Fortasse sermo mihi acerbior esset. Fortasse si blandita essem, Decimam Polliam meo in loco adduxisset.
Cum revenisset, et contritionem solitam ostendimus, sive simulavimus. Et servos iussimus sarcinas colligere et domum claudere, et, laribus deisque romanis obsecratis, iter ad provinciam longinquissimam faciebamus.
Itineris ipsius narrationem praetermittam. Tantae querellae matronae romanae non decent. Neque oppidum describam, neque castra, neque gallos rudos. Solum dicam eos Cantii incolas minus barbaros esse quam verebar, attamen minus humanos quam Divus Iulius nobis promittit. Unam autem ut ancillam eligi, puellam bellam et callidam ; melius serva domestica quam deliciae cuiusdam militis. Tolerabiliter latine loquebatur, et, ut gallica (sive britannica, sive quidvis), potebat me per oppidum ducere, quippe in villa vilissima manere recusabam. Paucis diebus omnia mihi ostendit, quoniam haud multa inibi sint. Itaque iussi Meropen — sic eam nominavi, quippe nomen gallicum mihi aures offendit — me in ripa fluminis ducere. Rationis — quam habebam, pro certo — non iam memini. Fortasse volebam flores carpere, vel nomina herbarum cognoscere, vel locum seclusum ut refugium reperire. Nil refert. Quod tum primum templum vidi.
— Quid est, o Merope, illic in media insula ?
— Nil video.
— Noli mentiri. Nolim te iterum vapulare.
Simulavit intueri cum responsum excogitasset. Pavor tamen praesens certusque metum remotem dubiumque superavit, ut responsum susurro paene reddidit : « ruina. » Tantopere horruit cum dixisset ut statim sermonem alio transferrem.
Hac nocte ruinam in somniio vidi. Memet conspexi, sicut spectatrix semota, usque ad ripam ambulantem et extensis manibus ruinam trans aquam precantem. Mane memet inrisi. Reverentia ancillae superstitiosa somnium certe adflixit. Sententiam igitur ex animo expuli, at frustra. Proxima quidem nocte idem somniavi. Et proxima. Conspectus ruinae invisae noctes obsidebat, dies inquietabat.
Appiam Popilliam, amicam, immo uxorem praefectus equitum, feminam satis politam, denique invisi. Exsul hic III annos aderat, et donec legio Romam reveniat, aderit. Si Merope superstitiose de ruina loqui timuit, sit matrona romana fortior. Apud se in conclavi suaviter me recepit. Servis dimissis poculisque impletis, libere conloquamur. Primum, eheu, rumores e castra et ex oppido tractabamus. Secundo poculo ad rem vorsi.
— Conspexistine hanc insulam in flumine ? Puellam meam rogavi quid sit, et quaestio ipsa istam perterruit.
— Hahae! Noli incolas de insula percontari. Exsecrantur locum ut sedem omnium malorum.
— Quamobrem ? Quid inibi ?
— Nescio plane. Et nomen insula abominantur, ut numquam pronuntient.
— Velim adire.
— Ain tu ? Qua de causa ?
— Cupida sum.
— Si locum requiris, ubi cum amatore clam convenire potes, cellulam tibi praebeam.
— Hahae ! Gratias ago. Et fortase olim accipiam... sed nunc cupida sum in perspicienda insula.
— Si vis, te adiuvabo. Consuetudo est mihi quodam cum gallo, e natione humaniori — romaniori quidem — quam istis rusticis. Multa de populo et de mythis eius agnovit. Eum tibi commendam, sed...
— Quid, sed ?
— Pollicere, mihi reddas !
Quot dies exspectassem nescio. De nullo nisi de ruina cogitabam. Diu in cubile mansi, aegrotans vel aegritudinem simulans ut familiares respuerem. Nuntium denique mihi misit Appia, quod opportune morbum fugavit.
Moechillum suum furtim introduxerat, ut mihi apud se (custodiae enim causa) commenderet. Fortis erat miles, conspicuo robore, et bellus — ut barbarus. De insula statim rogavi, et Appia nos sermocinantes invidiose auscultabat.
— Ruina, inquit, fuit templum antiquissimum, odiosa natione crudelique aedificatum. Adeo immanes, adeo foedae fuerunt nationis istius consuetudines, ut civitates foederatae dudum eam debellavissent. Strage peracta captivos non ceperunt, sed hostes cunctos necaverunt. Omnes abhinc insulam abhorrent, et multi credunt larvas vel numina mala inibi insidiari. Nefas est adire.
— Egomet, aio, adeam.
— Locus horrendus est. Sin autem es intrepida, cras eamus.
Scilicet non bene dormivi. Diluculo paenulam confestim indui et nebulosas per vias oppidi somniculosi ad pontem adrepsi. Gallus in ripa sub ponte cum navicula me exspectabat.
— Verebar ne mentem mutares. Vere fortis es.
Stola succincta tacite inscendi et silenter ad insulam remigabat. Caligo nos, immo totam orbem terrarum a nobis, celabat. Quam placida amnis, tam silens mundus. Gallum corpore praevalentem anxie spectabam, ne statim in Charonta mutatum esset. Et crepitus ramarum hebetus, paene longinquus. Soli eramus, invisi neque tuti. Is enim tremebat, sed simulabat se tremores solum frigoris causa pati.
Strepitu immani horresco. Ridicula sum, pavore perridicula territa ; navicula ripam insulae lapidosam scaberat. Gallus feliciter lapsum fortitudinis meum non viserat. In harenam madidatam desiluit, et mihi manum extensit ut me a navicula descendere adiuvaret. Nebula quae tellus circum flumine celabat mehercle crassior in insula sedit. At, cum ripa a tergo evanuisset, paulatim divellebatur sicut numina tramitem ostendere vellerent. Denique valles arbustarum tortuosi finiunt, et in circulum columinum rudorum transiimus. Columnae erant fragosae, nonnullae vix ad coxam mihi attingebant, aliae altiores basilicae in centro oppiduli. Facies saxi nudi et antquius et barbarius videntur quam templis druidarum saxeis quae in Gallia nuper conspexi. In medio circulo ara, si immite saxum putetur aram esse. Ubique aram circum acervus ramarum humi. At vidi : non ramos esse, immo ossa.
Duci quasi-oblito versor, balbutiens. Dein animumque linguamque regi.
— Quid, aio, accidit ? Proeliumne ?
— Dicitur ultimum proelium. Hostes insepulti sua ossa cum ossibus sacrificiorum permiscebant.
— Nemo victimas curavit ?
— Nemo ausus est. Malum omnia corruperat. Si quis lapillum pusillanimum ex insula eripit, crudeliter moritur. Ut dicitur, videlicet. Quid facis ? Noli—
— A memet non dicitur. Nullo modo sum superstitiosa. Quodpiam ex insula victrix eripiam.
— Quid habes ? Maxillamne... ?
— Quid putes ? Hoccine fuit hosti, an victimae ?
— Noli sic iocari.
— Non iocor. Si saccum haberem, satis ossa colligerem ut trophaeum erigerem.
— Sacrilegium ! Nefas !
— Minus es oblectamentum quam Appia mihi promisit.
Hoc dicto in ara sedi, volup recubui ut tibicina in symposio. Militem ridiculum lasciviter deridebam, sed fulgure obscuro omnia mutata sunt.
Caligo atra me cingebat sicut tholus umbrarum. Arbores et columnae intus vix visae sunt. Gallus evanuerat. Formae caecae circum ara, in quo etiam iacebam immota, leniter saltabant. Susurros saevos auscultabam. Luna pestifera in coelo me despectabat, rubra et tumida, cui lux cruenta mihi cutem fucabat, etsi nihil praeterea inluminabat. Unus e circulo saltatorum appropinquavit ut me immineret. Pallam eius ac caligonem internoscere nequibam. Solum persona aënea et culter obsidianus vibrabantur. Descendit culter ad pectus. Emanat sanguis, Clamo.
Nox erat praeclara. Dulci sub luce lunari in ara sedebam. Aberant umbrae saltatoresque. Iuxta me virgo tranquilla, pulchra proceritate, radiis lunae albis vestita. Manum mihi amicter cepit. Barbara voce sed et blanda loquebatur. Etsi verba ignoravi, intellexi.
— Voluisti cognoscere. Tibi ostendi. Olim erunt qui nos colerent, dona darent, sacrificiis alerent. Nos numina nebulosa, quae invidiosi dei hoc in templo quondam coercuerant, eos mortales putavimus servatores nobis fieri. Ritum salutis eos docuimus, attamen anteaquam confecerunt, ministri deorum invidiosorum eos necaverunt. Quotannis ritus infectus morabatur. Quotannis sacerdote carebamus. Quotannis in templo manebamus, memoriae caducae, umbrae inanes.
— Nemo, inquam, hac in provincia invite meretur contineri ; adiuvabo. Dic, quaseo, quid faciendum sit ?
* * *
Me in ara iacentem semi-animam vidit Gallus, qui putaret me ebriosam. Aspere sub naviculam me duxit et in ripa haud procul oppido dereliquit. Domum properavi — sola — et protinus in cubile, quo multos dies febriculosa mansi. Et O ! tantopere somniabam. Et consilium excogitavi.
Merope, ne me malefacturam suspicaretur, prima fuit victima, et probatio. Eam in foro adduxi quo ingentes ollas arguteas emi, ut Meropen cum onere domum mitterem. Errabam tum per speciem flores britannicos inspiciens, qui secundum vias gliscunt. Flosculum quendam quaesivi, quem venefica romana olim mihi velut soporiferum potentem commendaverat. Multos colligi et in sinu celavi, domique clam decoxi ut saga me docuerat. Proxima nocte, more meo (saltem ista in provincia frigidulosa) iussi Meropen me vinum calidum in cubile adferre ut obdormirem. Ea dimissa tres buccas exhausi, venenum in poculo admiscui, deinde petulanter eam adpellavi.
— Merope, furcifera, reveni huc !
— Quid requiris, o domina ?
— Hoccine vinum an acetum ?
— Non te placet ?
— Videlicet non mihi placet, stulta. Gusta ! Dic mihi num homo debet bibere.
— A ! Calidum est, o domina. Linguam urit.
— Suffla, caudex. Gusta.
— Odores sunt acerbi. Aqua fortasse addenda est.
— Odoresne ? Vix odores resipit. Gusta iterum.
— Sunt semper acerbi.
— Mastigia ! acetum non habes, nisi in poculo. Vere, gusta.
— Vinum non bonum, o domina. Tibi novum poculum coquam, o domina.
Convorsa est ut abire, sed in limine stetit, manu in poste sese sustinavit. Ad eam properavi, poculum cepi ne caderet.
— Fortis, ait, vinum nimis. Aquam... requir...it.
Mihi ad pedes cecidit. Respirabat etiam ; animo relicta'st, ut speravi. Ancillam in lodice involui, deinde e ianua per vias trahebam. Ψυχοπομπὸν Ἑρμῆν tacite precata sum ne ullus me conspiceret, dum corpus furtim ad letum adducebam. Feliciter non magna fuit Merope, ut barbara. Sub pontem tenebrosa erat semita, sed lumen praeter naturam mihi viam ostendit. Vere potentes hi dei ignoti. Et navicula impetu invisa ad insulam navigavit. Ad aram Meropen traxi, anteaquam mugire coepit. Obluctari conata'st, sed bracchia enervata depuli cum in ara corpus posui. In tenebris culter obsidianus scintillabat, erat frigidulus sed et levis in manu et aptus, ut suo paene sponte grassetur. Deinde ancilla iugulata fons ruber eiaculabat, saxum atrum nigrescens. Contorquebantur membra victimae, lentule iacens saltabat.
— Abi, abi, aiunt deae caeco in choro, moxque reveni. Pascere nos, nos serva.
In cubile experrecta sum, servis sollicitatis circumdata.
— Vives, inquiunt, o domina, deis gratia.
— Quid ais ? inquam et stragulum ad collem attraxi, quippe stola afuerat.
— Poculum vini venenati invenimus. Et Br-- et Merope effugit. Te necare volui !
Tres enim dies milites homicidam ruri et in oppido quaerebantur — frustra quidem. Maritus quaestoresque alios servos interrogaverunt, sed nemo facinora Meropes suspicaverat. Clementiam poposci, ne innocentes servos praeter necessitatem torquerentur, nisi nomenclatorem mei mariti, quem odissem.
Octavo post tumultum die adeo tranquilla factum'st oppidum ut sacrificium secundum procurarem. Filiam agricolae cuiusdam eligi, scortulum enim, quae semper infimis cum legionariis coire soleret. Insidiabar prope domicilium eius ut incautam puellam inciderem cum media nocte sese subduxisset ad conveniendum amatorem. Plaga simpliciter in occipitio eam superavi. Antiquissimi dei mihi potestatem suam crescentem donabant, quippe puellam in lodice involutam, non humi traxi, sed in umero tuli. Ad templum properavi. Ara luce invisa candebat. Erat sicca et pura, neque gutta sanguis pusilla manebat, et fragmina ossium insuper erant alba aridaque.
Pellucidae imagines me stipabant cum cultrum obsidianum exsustulissem. Exsilientem cruorem linguis exceperunt, carnem victimae unguis dentibusque deripiebant. Non verebar neque epulas saevientes aversata sum ; aequo animo a cena abii, et ab insula natavi.
Domi collapsa sum in cubili, nec stolam madidatam seposui. Statimque obdormivi, et O ! quam somniabam. Super terram volitabam ferocibus deis sublata. Oppidum miserum despectabam, dein Britanniam totam, dein terras maiores, et Romam ipsam ex alto conspexi.
— Elige, inquiunt, elige tibi terram, quo regas.
Et Aegyptum gemmiferam eligi, quoniam calida et sicca dicitur. In summa pyramide me deposuerunt ut Nilum strage cultorum deorum iuniorum fucari spectarem.
Mane experrecta sum. Stola erat umida, lectulo stillabat, nec frigore quidem patiebar. Ancillam novam advocavi, dixi me urceum eversisse. Nescio an mihi crederet, sed sapienter silebat. Iussi servos lectulum alium substituere, et domum ad dominum recipiendum parare. Vespere in cenam sumptuosam privatissimam animum intendebam.
Exinde tabellas pulverulenti ex arculo sumpsi ut litteras carissimo marito componerem, tam suaviloquentes quam acres, quae gloriae istius blandirentur. Puduit me haec verba mellita scripsisse, sed animum mariti faciliter, scilicet, superaverunt, ut crepusculo domum properaret. Ornatissimam me invenit, meliore indutam stola opimis cum gemmis. Eum ut victorem accepi.
— O mi marite, aio, ad cenulam veni. Omnia tibi praedilecta habemus, et servos omnes dimisi, perinde ac nuptiae iamaim factae. Recumbe igitur iuxta me, et gusta hoc vinum...
finis